பக்கம்:தமிழ் இலத்தீன் பாலம்.pdf/112

விக்கிமூலம் இலிருந்து
இப்பக்கம் மெய்ப்பு பார்க்கப்படவில்லை

108


Quo aqua adhuc magis commota, equus quoque caput elevare, pedibus calcitrare, et toto corpore subsaltare illi visus est, unde timore, perculsus ad cteros veniens omnia, qu viderat, narravit.

Ad hoc omnes subito exsurgentes, illucque advolantes ac omnes circumspicientes, vera esse qu Mileixen dixerat cognoverunt. Subinde inito consilio quo modo eum comprehendere possent, cum nullus in aquam descendere vellet, rejectis diversis plurium consiliis, in eo convenerunt, optimum esse eum piscis instar hamo piscari.

Quare pararunt omnia : pro hamo falcem, quam ex illis unus habebat, pro esca oryzam coctam quamlinteo ligatam ad iter attulerant prohami fune fasciam, quam magister capiti circumligabat, sumpsere. Hoe modo oryzam, in eaque falcem illa fascia ligatam, in aquam, ubi equi figura apparebat, projecerunt. Interim cum, ex gravi cadentis oryz impetu, und multum agitarentur, et ex hoc equus ibi apparens sinuose movere se, ac subsaltare visus esset, omnes timendo aufugere, Unus tantum, qui fasciam manu detinebat, ea non dimissa, procul substitit.

Postquam und aliquantulum quieverunt, ille lente accedens projectam oryzam succutiens, ut sensit indicium quod dabant pisces grandiores linteum mordentes, ac attrahentes, nutu caeteros