பக்கம்:தமிழ் இலத்தீன் பாலம்.pdf/114

விக்கிமூலம் இலிருந்து
இப்பக்கம் மெய்ப்பு பார்க்கப்படவில்லை

110


advocans : Ecce, inquit, jam equus mordet escam. Post aliquod tempus, cum fasciam attraheret, jamque linteo disscisso, oryza diffluxisset, falx fascia ligata in fundo stagni reptili piantae irretita adhsit. Tunc illi : Quoniam jam, inquiunt, hamus ori equi adhserit, equus noster est. Sic summa ltitia clamantes, simul omnes fasciam magna vi attrahebant, qua, utpote vetusta, facile in.medio rupta, omnes retrorsum ceciderunt.

Ea occasione, qua sic ceciderant, advenienti cuidam viro recto, et quid hoc rei esset interroganti, omnia ordine narraverumt. Ad hc ille: Possibilis estne, inquiens, adeo magna in orbe simplicitas? linteo cooperiens fictilem equum, qui super ripam erat, equum in aqua quoque disparuisse ostendens, errorem iis exemit.

Tunc illi, ostenso magistro, cum ob ejus tatem nimis provectam, ei equo omnino opus esset, et deesset pecunia ad hoc necessaria, narraverunt illi quomodo equinum ovum emissent, quomodo ejus jacturam passi fuissent, ac tandem molestiam, qua in conductione bovis experti sunt. Ille videns eos emnes esse viros sine dolo simplices, commiseratione tactus : Mihi, inquit, claudus est; revera senio confectus, attamen vestris itineribus aptus ; ad hoc pecunia nulla necessaria est; gratis dabo : venite ad oppidum meum. Hc illuc condixit.